Graphetica, aliquando graphica appellata, est ramus linguisticae qui ad explicationem proprietatum physicarum formarum scribendi spectat.[1][2] Ea est studium eticum, quod significat eam esse iudicium eorum qui extra rem stent, et ad propria systemata scribendi non spectat. A graphemica discrepat, ramo cognato sed emico, qui coniunctiones inter formas in propriis systematibus scribendi cognoscit.[1] Graphetica phoneticae similis est. Ea ergo dividi potest in duo genera, grapheticam oculorum et grapheticam mechanicam, quae similes phoneticarum auditoriae et articulatoriae sunt.[2] Linguae impressae et manu scriptae res explicationis grapheticae esse possunt.[3]